- NATIVA
- NATIVApriscis dicta, quae naturâ colorante essent tincta. Martial. l. 1. Epigr. 97. v. 8.Nativa semper habeas, et licet laudetFuscos colores, galbinos habet mores.Hinc nativus color, pro fusco vel nigro. Nonius, Pullus color est, quem nunc Spanum vel Nativum dicimus: Spanus, a lanis Hispanis, quae nigrae erant. Praeter nigrum tamen, multi alii colorea nativi. Nam et leucophaeus, et fulvus, et rutilus, inter nativos colores numerantur: horumque omnium colorum lanae, non ab arte, sed antura sic coloratae. Inter hyacinthorum species, unua quoque erat, qui nativus dicebatur: hic dilutior et minus roseus, quam rhodinus, quem vulgo rubinum vocamus. Epiphanius Νάτιβαν vocat, ubi de variis hvacinthorum generibus sic ait: Καὶ ὁ μὲν πρῶτος λίθος καλεῖται θαλαςςίτης, ὁ δὲ δεύτερος ῤοδινὸς, ὁ τρίτος νάτιβος, ὁ τέταρτος, ὑδαρέςτερος τούτων λέγεται χαυνιαῖος, ὁ δὲπέμπτος περιλεύκιος. Baeticae lanae coloris erant rutili, Tarentinae pulliginis suae, ut loquitur Plin. l. 8. c. 48. Sic coloris sus dictae, quae suum et naturalem colorem retinebant, nec alienum imbiberant: Nam lanarum nigrae sui coloris retinentissimae sunt, nec ullum alium colorem bibunt; Ι᾿διόχρωμα Graecis. Gloss. Nativa, ἰδιόχρωμα. Item, sui coloris, ἰδιόχρωμον.. Sic hominem sui moris Latini dixêre, quem Graeci ἰδιότροπον qui ad alienos mores scse accommodare non potest, sed sui quodammodo moris tenax est. Ita et sui ngeotii hominem appellârunt, qui alienis negotlis sese minime immisceret, sua tantum curans, ἰδιοπράγμων, Graecis, cui ὁ πολυπράγμων opponitur. Eôdem modô et vellera sui coloris, quae suum et nativum colorem alienô non mutaverant, Tales Hispanae lanae, ut diximus, unde Spanum colorem et nativum de nigro dixêre. Strabo vellera Hispana Κοραξὰ dicit, id est, coloris coracini seu corvini, quae ex Hispania in Italiam apportabantur, cum ptius vestes importari solitae essent, etc. Cl. Salms. ad Tertull. de Pallio. Vide quoque supra voce Laius, infra Pasellus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.